TRANSKRYPCJA

Lyricorum libellus (1580) >  Ode IX. Ad Venerem  >  strony 15 -  16


Ode VIII. Ad Andream Patritium  left left right  Ode X. In villam Pramnicanam
 

AD VENEREM

ODE IX1.

 

Te precor, magni Soboles tonantis2,

Quae domas mentes hominum, Aphrodite,

Ne meum pectus gravibus fatiges

Aurea curis.

Sed veni nostros miserata questus,

Ut preces audire queas dolentis,

Saepe quas olim solita es benigna

Accipere aure.

Celsa cum curru residens in aureo

Linqueres alti solium parentis,

Passerum3 penna volucri patentes

Vecta per auras.

Nec diu sane veniens morata es

Quin statim arridens oculis beatis

Quaereres, quid me cruciaret, et quid

            Corde dolerem.

Quidve tot votis gemebundus altos

Poscerem divos, laqueosne Amori

Perfugae rursum, loquere ulla si fors

            Tristior in te est.

Si te enim vitat, subito requiret;

Dona si spernit, sua mittet ultro, et

Si odit, ingratis quoque amabit atque

            Iussa facesset.

STRONA 15

Oryginalny skan

Przekład

Alma nunc adsis quoque Cypri4, meque iis

Libera aerumnis, animusque quidquid

Consequi gestit, face consequatur

            Te auxiliante.


transkrypcja: Elwira Buszewicz


STRONA 16

Oryginalny skan

Przekład