TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber IV >  Elegia III >  strony 121 -  129


Elegia II  left left right  Epicedion Joannis Cochanovii a Georgio Cruzelowic artium et philosophiae doctoris
 

 

 

 

ELEGIA III

 

Quae vaga curricula, o Firleu, quaeve ampla theatra

STRONA 121

Oryginalny skan

Przekład

            Oblectare aeque lumina nostra valent,

Atque haec naturae artificis1 spectacula dia,

            Convexique orbis2 non imitabile opus?

Quae potuit florum pictura aequare colores,

            Quales vere novo daedala gignit humus3?

Aut quis beryllus tam gratum splendet, ut, herbas

            Amplexus summas, ros oriente die?

Nam nemora et colles silvis frondentibus aucti,

            Fluminaque ingenuas suppeditantia aquas,

Non specie tantum, commendanturve lepore,

            Sed fruge, atque usu sunt quoque blanda suo.

Hinc etenim priscis mortalibus extitit olim

            Victus, cum nondum fortia aratra forent.

Hinc genus omne alitur pecudum, et genus omne ferarum,

            Ex queis mortales commoda mille ferunt.

Ipsa autem, quamvis neglecta incultaque, tellus

            Natura tamen est undique compta sua.

Quae si hominum cura bobus versata colatur,

            Praemia cultorem qualia, quotque manent?

Nec vero aut gemmas Eoo in littore4 lectas,

            Aut conchas rubro progenitas pelago5,

Admirere magis, refluentes quam ipsius aestus

            Aequoris, et certis finibus Oceanum

Numquam exundantem, licet omnia flumina in illum

            Undique inexhaustis prona ferantur aquis.

Tum si templa vagi suspexeris aurea coeli6,

STRONA 122

Oryginalny skan

Przekład

            Estne usquam, humanos quod iuvet aeque oculos?

Hic illas totis radiantes noctibus ursas.

            Hic tenues Hyadum7, Pleiadumque8 faces,

Hic observatum trepidis Oriona9 nautis,

            Et videas formis mille alia innumeris,

Omnia quae magni rapida vertigine coeli,

            Occiduas versus fixa feruntur aquas.

Quinque tibi adverso luctantur tramite10 contra,

            Et vaga per magnum sidera inane meant,

Quorum annus pigro perhibetur cardine verti,

            Et constat seclis innumerabililbus.

Haec inter medius Sol ardet et axe corusco

            Per liquidum iunctis aethera fertur equis.

Tempestatum, annique parens, nunc versus ad Austri12

            Partes, nunc Boreae13 frigida flabra petens.

Luna autem, semper nascens, semperque senescens,

            Et modo tota latens, et modo plena nitens,

Ex industria in hunc a diis coniecta videtur

            Terrae vicinum prodigiosa locum,

Ut variabilibus formis, alioque subinde

            Apparens vultu, scire alioqui avidum

Ad se hominem alliceret, terraeque ex faece levatum

            Verteret ad coeli pura tuenda loca14.

Quod nisi quid paries absurdum Delphicus ille

            Dicit, qui se ipsum noscere quenque iubet15,

Ipsius naturam hominis quoque dispice, Firleu,

STRONA 123

Oryginalny skan

Przekład

            Forsan et hic, animus quo capiatur, erit.

Ac tot dissimiles primum perpende figuras,

            Naturae promptas de locuplete penu.

Quotquot vides formas, species tot concipe morum,

            Ut non sit mirum, secla per innumera

Vix tria amicorum toto paria16 orbe reperta –

            Culpa haec disparibus manat ab ingeniis,

Quae nisi conspirent, ut idem nolintque velintque,

            Fidus amicitiae non coalescit amor.

Nec vero, o Firleu, Sphingem17, Scyllamve18 biformem,

            Aut Centaurorum19 monstra stupenda legens,

Hoc genus arbitrere unquam portenta fuisse,

            Namque haec a vera sunt ratione procul.

Sed tibi adumbrari potius per talia rere

            Naturae duplicis participantem hominem.

Nonne vides, ubi quis furit acri percitus ira,

            Aut desideriis pungitur immodicis,

Quam procul a vera fertur ratione viaque,

            Nec iam animo constat, nec memor ipse sui est,

Sed rapitur praeceps, abruptis qualis habenis

            Aequa et iniqua fugax per loca fertur equus?20

Atque illa fera est iungi cum corpore sueta

            Humano, quam si, postposito ipso homine,

Solam quis curet, tradens se affectibus ultro,

            Indulgensque suis usque cupidinibus,

Non hominis, Firleu, quae a brutis distet, oportet

STRONA 124

Oryginalny skan

Przekład

            Sed pecudis21 vitam creditur ille sequi.

Forma autem illa hominis naturae iuncta ferinae,

            Humanae dici mentis imago potest,

Quam partem haud inscite hominem quoque dixeris ipsum,

            Visum est quod magnis hoc ita habere viris.

Non, ut opinor, enim hinc hominem appellare solemus,

            Quod caput, aut humeros, brachia quodque gerit,

Caeteraque eiusdem generis, quae non magis ipsi,

            Quam brutis etiam confiteare data,

Sed quod praeditus est ratione, illaque magistra,

            Et veri, et falsi propria signa tenet,

Virtutem a vitio, a turpi discernit honestum,

            Rerumque eventus per prius acta videt.

Haec propria esse hominis, Firleu, fateare necesse est,

            Et quisquis sese iis dediderit studiis,

Brutam illam pecudem rationis lege coercens

            Et pietatem una iustitiamque22 colens,

Vere illum humanam dicendum est ducere vitam,

            Ut qui naturae sit memor ipse suae.

Et qua terra quidem patet inclusa aequore salso23,

            Mortis ubi dirae ferrea iura24 vigent,

Non animal reperiri homine praestantius ullum,

            Amentes etiam credo videre feras.

Orbem autem nostra fabrefactum dicere causa,

            Hoc vero evinci vix ratione potest25.

Nam si spectandus terrae est atque aeris usus,

STRONA 125

Oryginalny skan

Przekład

            Tam brutis, quam homini vita ab utroque venit.

Sin praestans natura sibi hunc usurpat honorem,

            Ne sic nostra quidem res meliore loco est.

Nam quantum brutis homo desipientibus anteit,

            Aethereis tantum cedit et ipse animis.

Praeterea, si in condendo deus orbe volebat

            Gratificari homini, qua ratione feras

Humano generi infestas, tigresque, leonesque

            Et crocodilorum corpora vasta tulit ?

Cur invisa fames, cur saevit pestifer aer,

            Cur teneros partus mors necat ante diem?

Mitto perpetuis loca late insessa pruinis,

            Regnaque flamivomis subdita solis equis ;

Mitto mare ignotum, rupes, vastasque paludes,

            Quo neque mortali fas adiisse pede est.

Quod superest arvi, natura obducere pugnat

            Sentibus, et densis conserat omne rubis;

Ni labor assiduus, ni vis humana resistat,

            Vertere faecundum sueta bidente solum

Arcendae causa famis, et tamen irritus ille

            Non raro effluxit, disperiitque labor.

Cum sata vel nimii solis coxere calores,

            Hymbresve, aut venti, visve inimica geli.

Valde itaque et nimium valde placet is sibi, Firleu,

            Causa orbem factum qui putat esse sua26.

Hoc propius vero est, mundi artificemque patremque

STRONA 126

Oryginalny skan

Przekład

            Qui sibi sufficiens, non eget alterius,

Se spectasse unum et sua commoda tantum agitasse,

            Orbem cum magna fingeret ille manu –

Scilicet artifice ut tanto, sapientia cuius

            Viresque immensae, par bonitasque, viget27,

Dignum opus extaret, quo nil peerfectius usquam

            Cum feret, aut specie pulchrius, aut melius,

Summa quoque autoris mulceret corda voluptas,

            Contemplantis opus, tempus in omne, suum.

Res nostrae autem ita habent, fortuna ut si quis in ampla

            Magnificam insistat aedificare domum,

Liber ubi oblectare animum, possitque profusae

            Ostentare pares munificentiae opes.

Atque huc comportet veterem simul undique gazam,

            Aurum, marmor, equos, mancipia arma, viros,

Caeteraque ex genere hoc, quae vel videantur ad usum,

            Vel cultum illius cedere posse domus.

Hic aliquis, sive hunc Libycis rex praeesse elephantis28,

            Ad primas voluit seu vigilare fores,

Hos fastus si assumat, ut illas futilis aedes

            Causa fundatas asserat esse sua,

Quanto cum risu (stultis quae debita merces)

            Ipsius censes excipiatur heri ?

Hoc homini fortasse usu venit: ebrius orbem

            Cum causa factum somniat esse sua.

Quem ratio satis, adeo res ista refellit

STRONA 127

Oryginalny skan

Przekład

            Fastu atque immodico turgidum amore sui.

Ut dictum est igitur, propter se haec ampla videtur

            Mundi templa29 potens aedificasse deus.

Aethereae mentes30 autem, mortaleque seclum

            Mancipia huius heri nobiliora sumus.

Utque, dei iussis, animi loca summa gubernant,

            Sic hominum generi terra tuenda data est.

Muneribus dispertitis ratione metalli,

            Quod quisque admixtum, cum generatur, habet31.

Ferri32 etenim colere est agros, victumque parare iis,

            Qui se cunque aliis dediderint studiis.

Aeris33 res varias diversos fundere in usus,

            Ornatumque diis exhibuisse solum.

Argenti34 rabiosa procul expellere monstra,

            Et si qua humano corpore clausa fera est.

Auri35 exercere imperium, dictareque leges

            Urbibus, et curae publica habere bona.

Quisquis avaritia ergo procul, turpique remoto

            Questu, fungetur munere rite suo,

Communem exornans patriam pro parte virili

            Et praebens sese morigerum superis,

Spes illum est evectum iri ad maiora, ubi vitae

            Functus mortales liquerit exuvias.

At qui dona sinet divum rubigine carpi,

            Et patriam nullis iuverit officiis,

Sed, quasi fucus, apum populabitur horrea tantum,

STRONA 128

Oryginalny skan

Przekład

            Vitamque in lustris desidiosus aget,

Ille sues, ranasve subibit Pythagoraeas36

            Mortuus, ac furiis37 terga secanda dabit.

Nam, licet extiterit sapientium factio quaedam38,

            Quae mulctare sacras morte sit ausa animas,

Pars potior tamen addictas leto asservere,

            Convincuntque aevo vivere perpetuo.

Nam, quoniam deus est, iustum fateare necesse est ;

            Hac autem in vita saepe videre licet

Paupertate premi innocuos, florere nocentes39,

            Quod, quam sit iustum, quisque putare potest.

Quare, aut iniustus deus est, quod dicere falsum est,

            Aut potiori sua parte perhennis homo est.

Qui, si nulla tulit meritorum praemia, donec

            Corpore mortali viveret implicitus.

Servatus credi venturum debet in aevum

            Clara ubi iustitia est cuique futura dei.

 

transkrypcja: Elwira Buszewicz


STRONA 129

Oryginalny skan

Przekład