Elegia XV.
Patria rura colo, nunc fallax aula valebis, Nil promissa equidem magna tua illa moror. Libertas gemmarum instar mihi et instar arenae est, Lydius aurifera quam vehit amnis1 aqua. Hic ego nunc nutum alterius, nec limina servo, Infringens duris molle latus foribus. Nec votis exopto famem incoenatus herilem, Nec cuiquam in turba pugno aperire viam. Nullius ad leges vitam compono licetque Tempora mi arbitrio ponere cuncta meo. Ergo aut Socraticis aures accommodo chartis2, Unde animus vitiis discat abesse suis. |
STRONA 97 |
Aut meditor Latiis non absona carmina Musis, Quaeque meus molli Sarmata voce canat. Nec me dedeceat fecundi cultus agelli. Servum censeri turpius esse reor. Rura inopes victus et priscae munera glandis, Divite mutarunt messe nitentis agri. Rura fuere prius, quam clausae moenibus urbes: Ni sint rura, urbes turrigerae esuriant. Hinc miles patiens aestus et frigoris aeque, Hinc rigidus consul venit ad imperium3. Quod si oblectatur Tarpeia Iuppiter arce4 Cecropiamque urbem5 bellica Pallas6 amet. Flava Ceres nostros quoque non fastidit honores, Spicea cui messis tempore serta damus. Nec minus, aestivis postquam maturavit horis, Grata repertori ponitur uva suo. Lacte Pales8 gaudet, debentur poma Priapo9, Hortorum hic custos, curae habet illa pecus. Quid memorem Nymphas, montes et stagna colentes? Quid celerem Faunum10, Panave capripedem?11 Qui sancti nobis, seu sit dea, seu deus, omnes Et gaudent nostro, ut remur, honore coli. Ac pecorum foetu et frugum ubertate vicissim Vota explent memores pauperis agricolae. Villice, tum solitum iam nunc ordine laborem Granaque perpetuis decute verberibus. |
STRONA 98 |
Dumque favet Boreas12, dum frigore flumina torpent Et faciles praebet nixque geluque vias, Materiam sylvis fabricandae convehe navi, Irato Satyrus frendeat ore13 licet. Ac primum duplices disiunctim pone carinas, Nam trabibus totum texere oportet opus. Quas transversa cavis coniungant tigna14 carinis, Affixa ad lentas tigna quoque ipsa trabes. Pars quarum anterior modice inflectatur, ut amnis Exsuperet fluctus commodiusque natet. Huic latera aequentur gemina fundata carina Puppisque ingenti concava nixa trabe. Tum rimas, ne qua furtivus perfluat humor Et Cereri admissa damna det intus aqua, Conveniet musco tortoque, o villice, foeno15 Sarciri: hac tibi sit cura, cave, ulla prior. Atque ubi iam pontem glaciali marmore iunctum Vistula collectis fregerit auctus aquis, Informis liquidas descendat navis in undas Et petat Arctoi littus16 onusta maris. Nec reditum speret: satis est, si frugibus aere Pensatis redeat nauta domum ipse pedes. Adsis, Cylleni17, neque enim facundia tantum, Verum res quoque eget nostra favore tuo. transkrypcja: Bartosz B. Awianowicz |
STRONA 99 |