Elegia III.
Quid me tam variis torques, Amor improbe, curis1 Et rapidi huc illuc turbinis instar agis? En qui succensus saeva modo bile tumebam Et dominam iussi res sibi habere suas, Devovique caput diris, mea si levis unquam Limen ad infidum planta reversa foret; Nunc, eheu, pectus mordente iniuria eadem, Hostibus incipio lenior esse meis, Ingratisque ultro queror auribus et manifestum Defendi fictis crimen amo lachrymis. Me me, o quisquis ades, vinclis, oneraque catena, Me me extra limen ne sine ferre pedem, Ne quando innocuos tentem pulsare Quirites2 Vecors et saxis obvia quaeque petam. Non quia non videam facinus me admittere dignum Supplicio, civem si violare parem, Sed quia nulla mei superant mihi frena regendi, Nec possum damnis abstinuisse meis. Duc o praeclarum, puer imperiose, triumphum, Mens bona ab arce sua praecipitata ruit. Tu terras omnes, tu frenas aequora ponti, |
STRONA 45 |
Te rigidi manes et Iovis aula tremit. Ergo amissa semel incautae errore iuventae Libertas nobis irreditura periit Vitaque sub domino exantlanda est omnis iniquo, Nec dabitur fracto solvere colla iugo. At saltem admissae caperet me oblivio culpae, Ne simul odisse et cogar amare simul2 Nunc me in diversas raptari sentio partes Et furit in venis iraque, amorque meis. Hoc per tota novem est porrectum iugera terrae Foecundo geminam pectore pascere avem3. Hoc saxo obniti est semper semperque relabi4, Hoc indefessa circumagi usque rota5. Iam si quando mero curas expellere conor, Qui una arsi, gemina mox cinefio face. Sed nova mutatis consector gaudia flammis, Nox aequam prorsum non habet illa Cyprim6. Ibo, quo me cunque pedes et lumina ducent, Fida sodalicii turba, valete, mei! Ibo, sed facile est fugere urbem et limina nota, At quis tam pernix, se quoque ut effugiat? Et tamen ire libet, meque altis condere silvis, Subveniunt animis tristibus illa loca. Hic avium querulis resonat concentibus aer, Hic vario tellus flore adoperta viret, Hic pavidum exagitat leporem indefessa canum vis |
STRONA 46 |
Et tenduntur apris retia silvicolis. Eheu, nulla movent animum spectacula maestum, Infelix tacitis ossibus haeret amor7. Urbem reppetere est animus: concaedite sylvae, Non nemora, aut fontes, non mihi rura placent8. Sed ne urbs ipsa quidem, nec denique vita: protervus Consilia involvit sic puer ille mea.
transkrypcja: Grażyna Urban-Godziek |
STRONA 47 |