TRANSKRYPCJA

Elegiarum libri IV >  Liber IV >  Elegia I  >  strony 108 -  116


Liber IV  left left right  Elegia II
 

IOANNIS COCHANOVII

Elegiarum liber IV

 

ELEGIA I1

 

Paulus2 nubiferas3 transmittere cogitat Alpes

Et procul antiquam visere Parthenopen4;

Quid faciet viduata novo Telesilla5 marito

Et desolata sola relicta domo6?

Flevit, ut amisso viduus flet compare turtur7,

Orbave pignoribus flet Philomela8 suis.

Ille voluntarius peregrinis exul in oris,

Mille feret coeli incommoda, mille viae.

Utque nihil cesset, properet quoque sol prius annum

Conficiet, longas quam redit ille vias.

Non ita, qui vulgo sapiens celebratur Ulysses

Olim in linquenda promptus erat patria.

Sed, ut ultura Parim9 numerosa Graecia classe

Iret vastatum Laomedontis10 opes,

Ille, manere domi assiduus, furere assimulavit11,

Ne socia12 invitus posset in arma trahi.

STRONA 108

Oryginalny skan

Przekład

Ut vero patuere doli13 fraudesque retectae,

Uxorem affatus fertur ita ille suam:

“Praesenti ut semper coniux fruerere marito,

            Nil non tentavi, sed renuente deo14,

Linquenda est Ithace15, natusque, uxorque, Laresque16,

Per vastumque fugax moecha sequenda mare.

Unus ne profuga fraudetur coniuge Atrides17,

Graecia coniugibus tota erit orba suis.

Abstrahor invitus. Vale, coniux optima, meque

Primo, si faveant numina, vere mane.”

Haec ait et flenti postquam dedit oscula nuptae,

Commisit rapido vela ferenda Noto18.

Aulide19 prima mora est armis obiecta Pelasgis20,

Dum sua veliferas deficit aura rates.

Nec prius Argivi21 ventos habuere secundos,

Quam letho infelix Iphianassa22 data est.

Ut ventum ad Troiam est, quae proelia, quique labores

Exhausti? Quanto sanguine fluxit humus?

Hectore sublato decimo vix Doricus23 anno

Ignis Dardanidas24 est populatus opes.

Iamque ferebatur victrix vasto aequore classis,

Et praeda ad patrios ibat onusta deos.

Infremuit coelum, tempestatesque coortae,

Saxis illisas comminuere rates.

Victores domuit pontus – pars mersa profundo est,

Partem turbo rapax per maria alta tulit.

STRONA 109

Oryginalny skan

Przekład

Ad Ciconum25 littus ventis defertur Ulysses

Urbemque iniecto diripit igne ferox.

Armantur Cicones; concurritur aequore aperto,

Thrax26 vincit, Ithacus27 non sine clade fugit.

Orta tempestate iterum, Boreaque28 furente,

Aegre Lotophagon29 littora curva tenent.

Hic, viridis loti dulcedine capta, iuventus

Immemor ad patrios distulit ire lares.

Ni flentes ferro vique abstraxisset Ulysses

Maturumque citus praecipitasset iter.  

Hinc digressus ad immites classem adpulit oras,

Quae loca Cyclopes30, gens truculenta colit.

Accipit hospitio nautas Polyphemus amaro

Et sena ex illis corpora viva vorat.

Uter32 opem reliquis tulit; uter servat Ulyssem,

Victus es oblato, trux Polypheme31, mero.

Elapsi ad naves properant, vastumque per aequor

Nantes Aeoliis33 applicuere vadis.

Hic Laertiaden34 humanior excipit hospes,

Qui trucibus ventis imperat, Hyppotades35.

Hospitioque errabundum recreavit amico,

Nec re fortem ulla passus egere virum est.

Addidit et munus, conclusas utre procellas,

Cedentem Zephyri36 flamina iussa sequi.

Lintea tenduntur, noctesque diesque feruntur,

Dux retinet clavem, dux regit ipse ratem.

STRONA 110

Oryginalny skan

Przekład

Iamque erat in conspectu Ithace, cum fessus Ulysses

Somno infelici lumina victa dedit.

At socii, (aurea enim fallebant vincla) rati utrem

Auro distentum per freta loga vehi,

Terga bovis37 laxant; venti ilicet impete magno,

            Qua data porta ruunt, Aeoliamque petunt.

Abripitur classis, emensaque marmora tranat,

Pectora planguntur, luctus ubique sonat.

Itur ad Hyppotadem rursus, stupet ille reversos

Et, tamquam exosos diis38, procul esse iubet.

Aeolia eiecti, Laestrygonas39 haud meliore

Accedunt fato, moeniaque alta Lami40.

Nam speculatorem concerpsit dentibus unum

Antiphates41, reliquis auxiliata fuga est.

Intonat ille ferum, decurrunt urbe Gigantes42,

Demerguntque rates, cum ratibusque viros.

Unica servata est navis, qua vectus, Ulysses

Matura evasit certa pericla fuga.

Hinc ad Phoebigenae43 pervenit littora Circes44,

Delectosque iubet limina adire deae

Viginti iuvenes45; venientes obvia diva

Accipit, hirsutis undique septa feris.

Nec mora, misceri ducentem oblivia46 potum,

Apponique novis imperat hospitibus.

Accipiunt illi securis pocula dextris

Et nulla fraudis suspicione bibunt.

STRONA 111

Oryginalny skan

Przekład

At dea contactos medicatae verbere virgae47

Sordida spurcarum vertit in ora48 suum,

Coniectosque in haram silvestri glande saginat,

Aequum erat informes vivere glande sues.

Eurylochus49, fraudis metuens, in limine primo

Substiterat, nocuum nec bibit ore merum.

Cumque nec ipse sequi comites auderet, et horum

Interea efferet limine nemo pedem50,

Nuntius interiisse omnes accurrit Ulyssi,

Atriaque ingressos non remeasse retro.

Arma rapit Laertiades, vindexque suorum

Tecta horrenda deae praemeditatus adit,

Oblatosque meri latices interritus hausit51,

Frondeque demulctus terruit ense deam52.

Cunctaque cum illaesus superasset pharmaca, porcis

Exutos comites donum ab amante tulit.

Restat iter durum53; patriam aspecturus Ulysses

Non prius est, adeat quam Phlegetontis54 aquas,

Tyresiam55 consulturus, patria arva petenti

Quae fugienda foret, quaeve sequenda via.

Ergo Cymmerias56 descendit moestus ad oras,

Terminus immensi qua patet Oceani.

Haec loca perpetuis vestit nox densa tenebris,

Nec populos unquam recreat alma dies.

Non cum sidereum solis rota scandit Olympum57,

Non cum sub terras axe volante redit58.

STRONA 112

Oryginalny skan

Przekład

Huc, navi adpulsa, nigras ferit ense bidentes,

Et Stygio regi debita sacra facit.

Ecce autem umbrosis animas consurgere lucis,

Illectas pecudum caede calente, videt,

Quanta locustarum purum quondam aera nubes

Subtexens late, frugum inimica, venit.

Hic illi Heroes prisci potuere videri,

Quique modo in campis occubuere Phrygum59.

Hic Anticlia60 infelix, quam Ditis61 ad umbras

            Absentis nati per Styga62 misit Amor.

Hic et Tyresias; solus regionibus illis

Qui sapit; umbrae alii vanaque spectra volant.

Is Laertiadae venientia fata recludit

Et, per quas Ithace sit repetenda, vias.

Queis ille instructus satis, expletusque videndo,

Ad socios Stygio flexit ab amne pedem.

Cymmeriasque domos et regna inamoena relinquens,

Aeaeis rursum redditur aequoribus63.

Hinc ubi solvisset, maria ulteriora petenti

Stringere Syrenum64 prata necesse fuit.

Qua si quis navem imprudens religasset arena,

Pellaci e mediis voce retractus aquis,

Non ille uxorem, non dulcia pignora – natos

Post longum rediens exhilarabat iter,

Sed scopulis haerens, Musae dulcedine victus,

Aevum apud impuras turpe terebat heras,

STRONA 113

Oryginalny skan

Przekład

Dum mors effetos anima secluderet artus,

Differentque truces ossa inhumata ferae.

Haec cum Dulichius65 non ignorabat Ulysses,

Consilia aequoreae fida sequutus herae66,

Auriculas comitum cera obstruit; ipse liganda

Brachiaque ad malum cruraque lenta dedit,

Atque ita suspectas fugiens praetervolat oras,

Nequicquam suavi vela morante sono.

Syrenas praetervecti, fraudesque canoras,

Aspiciunt scopulos, corde tremente, duos.

Fumus erat circum, fervebant littora late,

Saxa mari ingentem pulsa dabant sonitum.

Dextrum Scylla67 latus canibus succincta tenebat,

Exertans alto guttura sena specu.

Laevum, quae fundo nunc aequora sorbet ab imo,

Nunc vomit epotas dira Charybdis68 aquas.

Has inter rupes, nisi mavis dicere mortes,

Per tumidas agili puppe feruntur aquas69.

Dumque implacatam cupiunt vitare Charybdim70,

A Scylla abrepti, sex periere viri.

Trinacriam71 reliqui adpellunt, ubi filia solis72

Pascabat patrios, lata per arva, greges.

Haec violare nefas erat, et prohibebat Ulysses,

Consilii Circes, Tyresiaeque, memor.

Sed monuit frustra. “Venter caret auribus”73 – aiunt,

Hoc auctore boum grex sacer ille cadit74.

STRONA 114

Oryginalny skan

Przekład

Detractae serpunt pelles, caro mugit acuto

Fixa veru, instantis nunctia signa mali.

Ut saturi ergo vagam pelago immisere carinam,

Candidaque optati vela tulere Noti,

Nulla adpareret cum iam terra amplius usquam,

Sed coelum et solae conspicerentur aquae,

Atra repente diem nubes involvit, et ingens

Tempestas latis ingruit aequoribus.

Lintea scissa volant; eversi pondere mali

In rapidas rector decidit ictus aquas.

Navem exarmatam missum ferit ab Iove fulmen75,

Solvitur illa, viros obruit unda maris.

Solus, comprensa trabe, mortem effugit Ulysses,

Continuosque novem sic natat ille dies.

Vix decimo infertur terrae, quem pulchra Calypso76

Eiectum pelago culta sub antra vocat.

Hospita, neve parum comis foret, omnibus illum

Demerita officiis, lecto etiam recipit.

Et, si dura viri potuissent pectora flecti,

Praemia mansuro magna parabat Amor.

Difficilem dea, post septem vix denique messes,

Idque deum monitis, tendere vela77 sinit.

Ille mare ingreditur; quid multis? Brachia rursus

Eversa in mediis nave fatigat aquis78.

Leucothoe79 fessum placida aspicit; huius ope aequor

Vicit, et optatam corpore pressit humum.

STRONA 115

Oryginalny skan

Przekład

Hinc tectum Alcinoi80 subit, a quo adiutus amice,

Vix tandem patrio redditur ille Lari,

Cum totos viginti egisset duriter annos,

Iactatus terris indomitoque mari.

Omina sint frustra; tu Paulum, Lar, ave fausta

Dimitte, et longa nolis abesse mora81!

 

transkrypcja: Elwira Buszewicz


STRONA 116

Oryginalny skan

Przekład